Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 50
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/50/ furore correptos ob vim Martis. Sicut in Leone exorcistas

ob Solis potentiam, quae naturae Lunae adversatur.

Ideo Luna Daemonis, Sol exorcistae vim habet».

Exorcistae non erant Sibyllae, nec Soli subiectae

igitur. Quare, cum tam varia tamque pugnantia

adducat Cardanus, irridendus potius

quam refellendus, et Sibyllina responsa maiori

et digniori principio adscribat necesse est.

 

 

EXERCITATIO VIII

Comprobat Dei providentiam ex vetustae et novae Legis miraculis.

 

Argumentum e miraculis desumptum,

Dei providentiam tam dilucide probat

ut inductione longa facile possimus

supersedere. Sed quid ad hoc Athei respondeant,

investigandum nobis est. Cum nulli

hactenus id aggressi sint operis, placuit nam

nobis nova seligere omnia, ut Cordatus Lector

aeque poterit aestimare.

Nicolaus Machiavellus facili negotio

hanc absolvit quaestionem. Existimat miracula

excogitari et confingi a Principibus ad

subditorum informationem et a sacerdotibus

ad lucri honorisve aucupium.

At putridum hoc mendacium est, ut ex tui

ipsius ore patefaciam, serve nequam. In libello

De principe asseris Christianam religionem

politico regimini adversari: nam exanimat

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES